Autre Epithaphe.Christo resurgenti Sacr.CONRARDUM ET JOANNEM OTTONIS AB ASPEREN, naturâ fratres: Sacerdotio, Canonicatu, ac Artium magisterio insignes, Moribus, Doctrina, ac in Deum Religione Illustres, | 46 |
unum hoc monumentum tegit. Non satis ad laudem hæc. Virtus Posthuma ac tumulo claudi nescia, hæc insuper adscribi mandat. CONRARDUS S. Theol. laurea clarus, ad S. Petrum VI. omnino annis, uno tantum ad D. Catharinam Pastoris munere egregie perfunctus est. Anno M.D. LXXI. Canonicus, mox etiam M.D. XCIII. Archipresbyter in hac Cathedrali Ecclesia ex æquo & bono renunctiatur. Sed nihil in humanis firmum aut stabile. Annos natus IX. supra LX. pio condito testamento, perpetuo quoque censu in usus duorum Lovanii Theologorum consignato, magno sui apud probos omnes relicto desiderio XV. Febr. anno M.DC.IX. Mundo denascitur, ac Cælo adscribitur. JOANNES S. Theol. Baccalaureus, anno M.D.XC.II. Canonicatum hujus urbis indeptus, profuso in animarum salutem Zelo, pastoratum quoque S. Petri compexus est. Sed, heu! anno sui laboris prirmo, fatali correptus lue, vernante ætate, annorum XXIX. cælestibus (uti speramus) adnumerari cæptus est. | 47 |
2010 |
Jan van Oudheusden en Harry Tummers (red.)591. Niet meer aanwezige zerkenDe grafzerken van de Sint-Jan te 's-Hertogenbosch : I Inleiding (2010) 205 |